monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 62
{XXXIII} Medendi modus idem et in marinis erit, quae calefiunt ad nervorum dolores, feruminanda a fracturis ossa, contusa, item corpora siccanda, qua de causa et frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi adfectis, ut diximus, aut sanguine egesto, sicut proxime Annaeum Gallionem fecisse post consulatum meminimus.